Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum Quartum

Persōnae:
Phrygō, Stephanus
Phrygō
Salvē, ambulātor optātissime.
Stephanus
Et tū salvus sīs, cessātor occupātissime.
Phrygō
Satisne rēctē valēs, mī Stephanē?
Stephanus
Īmō rēctissimē; quae est Deī optimī maximī benignitās.
Phrygō
Equidem ex animō gaudeō, tibique vehementer grātulor reditum istum incolumem. Ubi fuistī hōc tōtō annō?
Stephanus
In Ītaliā.
Phrygō
Quam ob causam animum indūxerās illūc proficīscī?
Stephanus
Ob fāmam regiōnis, dē quā tam multa ubīque praedicantur. Nec ignōrās quam sīmus rērum novārum cupidī.
Phrygō
Sīc est nātūrā comparātum: sed quid illīc invēnistī?
Stephanus
Certē multō plūra quam ex fāmā audīveram.
Phrygō
Sed multa (crēdō) vīdistī, quae minimē vellēs.
Stephanus
Nempe scelera: sed, quod ad ratiōnem attinet, terra est longē fertilissima, omnī optimōrum frūctuum genere valdē abundāns, praecipuē vīnō praestantissimō.
Phrygō
Scīlicet, ea potissimum rēs tibi arrīdēbat.
Stephanus
Ut vērum fatear, mīrē afficiēbat palātum; nam quāle dīcās hoc nostrum vīnum esse? villum vērē dīcās, sī cum illō compārēs.
Phrygō
Indē ergō tibi sē affērēbat pulchrum Deī laudandī argūmentum.
Stephanus
Pulcherrimum. Sīc enim saepe cōgitābam; ‘Quam bonus es, Domine Deus, quī nōs amāvistī usque ad dēliciās! Nōn enim sōlum ea creāstī nōbīs ad vīctum quae terra sponte suā prōdūcit; sed etiam tot genera rērum dēlicātissimārum, quae (sī moderātē sūmāmus et cum grātiārum āctiōne) et corpus suāvissimē nūtriunt, et ipsum animum mīrificē exhilarant. Ō! quibus verbīs, quibus operibus satis dignē glōrificēmus nōmen tuum Domine?’ Dēnique sīc afficiēbar animō, ut nihil magis cuperem, quam dīvīnās laudēs semper in ōre habēre: sed (prōh dolor) aliīs atque aliīs subinde conceptīs cōgitātiōnibus ignis ille paulātim extinguēbātur.
Phrygō
Istud apud mē nōn est novum: nam saepe tāle quid mihi solet accinere.
Stephanus
Ea est nātūrae nostrae incōnstantia.
Phrygō
Horīs ferē omnibus istud experīmur; sed quid tandem ēgistī in tuā Ītaliā?
Stephanus
Invīsī animī grāta, aliquot urbēs celebriōrēs: alicubi etiam studuī aliquandiū.
Phrygō
Quās urbēs invīsistī potissimum?
Stephanus
Multās quidem vīdī in trānsitū: sed paucās contemplātus sum ōtiōsus; nīmīrum, Gennam Flōrentiam, Venetiās, dēnique Rōmam illam, quae ōlim mundī caput dīcēbātur: nunc autem est omnium abōminātiōnum fōns et orīgō.
Phrygō
Vīdistīne magnam illam ‘Bēstiam’?
Stephanus
Vīdī obiter, cum per vīcōs (opīnor) spectāculī grātiā portārētur.
Phrygō
Sed (ut ad rem) in quibus tandem oppidīs commorātus es studiōrum grātiā?
Stephanus
Rōmā rediēns trānsīvī Bonōniam, Patavium, Mediolānum. In eōrum oppidōrum singulīs mēnsēs circiter trēs versātus sum in variō līterārum genere. Voluī enim ē singulīs paucula quasi dēgustāre.
Phrygō
Quid autem vīdistī novī in tot celeberrimīs oppidīs?
Stephanus
Rogās? ferē mihi omnia nova vidēbantur: sed longum foret tibi omnia nārrāre, praesertim nunc, cum mihi est aliquō properandum.
Phrygō
Quō tandem?
Stephanus
Ad patruum, quī mē ad coenam invītāvit.
Phrygō
Nōlō igitur tē remorārī diūtius: sed quandō licēbit nōbīs magis ōtiōsē cōnfābulārī?
Stephanus
Crās ā prandiō, sī volueris.
Phrygō
Ego vērō id percupiō.
Stephanus
Ad hōram igitur prīmam expectā mē in cubiculō.
Phrygō
Fīet, hōra est ad merendam opportūna.