Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum
Persōnae:
Nōmenclātor, Desiderius
Nōmenclātor, Desiderius
Nōmenclātor
Nōn satis mīrārī possum, tē nōn esse dīligentiōrem.
Desiderius
Quā in rē videor tibi negligēns?
Nōmenclātor
Quod māne ferē nunquam ades in tempore; atque inde sit, ut pēne quotīdiē
notēris in catalogō. Cūr tū es adeō somnīculōsus?
Desidērius
Mea sīc fert nātūra.
Nōmenclātor
Corrige nātūram istam; hoc est nātūrae vitium. Quid tibi prōfuit Catōnis
nostrī dictum?
Desiderius
Quodnam, quaesō?
Nōmenclātor
‘Plūs vigilā semper, nec somnō dēditus estō.’
Desidērius
Nē plūra; ego probē meminī.
Nōmenclātor
Nihil prōdest meminisse, nisi ad ūsum tuum accommodēs.
Desidērius
Utinam et hoc, et alia praecepta salūbria, tam facile ad bene vīvendī ūsum
trānsferēmus, quam ea facile ēdiscimus!
Nōmenclātor
ut vērum fatear, ‘praecipere quam praestāre multē est facilius’. Sed tamen
‘ēnītī dēbēmus, ut vel monitīs vel precibus prōficiāmus aliquid, et indiēs
ēvādāmus meliōrēs.’
Desiderius
Quī id nōn facit eius salūs dēspēranda est. Sed nihil difficilius
ēmendātur, quam nātūrāle vitium.
Nōmenclātor
Omnia ferē vitia nōbīs sunt nātūrālia; et nisi Deī bonitās servāret nōs,
essēmus omnēs scelerātissimī.
Desiderius
Quid igitur faciendum?
Nōmenclātor
Fortiter cum vitiīs nostrīs pugnandum est.
Desiderius
Quō duce?
Nōmenclātor
Ipsō Deō.
Desiderius
Quibus armīs?
Nōmenclātor
Dīvīnīs et spīrituālibus.
Desidērius
Ubī tandem inveniuntur?
Nōmenclātor
In epistolā Sānctī Paulī ad Ephesiōs.
Desiderius
Quotō capite?
Nōmenclātor
Sextō.
Desidērius
Quid sī Iocum per mē nōn intellēxerō?
Nōmenclātor
Nōn omnīnō intelligēs, satis sciō: sed praeceptor erit cōnsulendus.
Desiderius
Quid, sī mēcum adfueris?
Nōmenclātor
Adesse volō, certum est: vērum captanda erit opportūnitās.
Desidērius
Dē hāc igitur aliās cōnsilium capiēmus.
Nōmenclātor
Quandō istud erit?
Desiderius
Proximō diē Mercuriī, sī tibi ita vidētur.
Nōmenclātor
Quotā hōrā?
Desidērius
Post merīdiem prīmā.
Nōmenclātor
Placet sententia.
Desiderius
Nunc igitur discēdāmus.