Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tertium
Persōnae:
Claudius, Quīntīnus
Claudius, Quīntīnus
Claudius
Cūr dīligenter audīre dēbēmus Ēvangelium?
Quīntīnus
Ut discāmus Deum colere ex voluntāte eius.
Claudius
Nihil aliud respondēs?
Quīntīnus
Quid respondērem? Nihil enim sciō praetereā.
Claudius
Nōnne etiam ut sōbriē et iūstē vīvāmus?
Quīntīnus
Dēclārā mihi illa duo adverbia, quaesō.
Claudius
Sōbriē, id est, continentēs; iūstē, id est, in iūstitiā; nempe, ut suum
cuique tribuāmus. Ita fit, ut sōbriē ad vītam cuiusque prīvātam pertineat;
iūstē autem ad chāritātem, quam proximō dēbēmus.
Quīntīnus
Sed audī, mī Claudī; nōnne cultus Deī omnia illa complectitur?
Claudius
Probe sentīs, Quīntīne: sed voluī experīrī, an respōnsiōnem tuam rēctē
intelligerēs.
Quīntīnus
Bene fēcistī. Nam dē sincērō verbī dīvīnī intellēctū nihil nimis dīcī
potest. Et dē hāc rē quidem tēcum plūribus verbīs libenter agerem: sed nōs
hōra ipsa admonet, ut discēdāmus.