Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Septimum

Persōnae:
Antōnius, Hieremīās
Antōnius
Quā pecūniā ēmistī librum istum?
Hieremīās
Quā cēnsēs, nisi meā?
Antōnius
Mīror unde habuerīs.
Hieremīās
Quid mīrāris? An tibi dēbeō reddere ratiōnem?
Antōnius
Egone exigō?
Hieremīās
Vidēris exigere.
Antōnius
Nōn exigō, inquam, sed sīc solēmus inter nōs familiāriter et līberē fābulārī, ut Latīnē semper condiscāmus aliquid.
Hieremīās
Ea rēs, fateor, plūrimum cōnfert nōbīs ad Latīnē loquendī facultātem. Sed ‘nēmō est tam lēnis, quīn interdum subīrāscātur’.
Antōnius
Est ut dīcis; ‘sed est brevis puerōrum īra’.
Hieremīās
Quod autem dē pecūniā rogābās, eam ā patre accēperam.
Antōnius
Quandō vēnerat?
Hieremīās
Abhinc octo diēs.
Antōnius
Mīror quod eum nōn vīderim.
Hieremīās
Nōn est quod mīrēris.
Antōnius
Quid ita?
Hieremīās
Quia vix sēsquihōram hīc morātus est. Cum enim dē equō dēscendisset, mēque paucīs esset alloquūtus: Ascendāmus, inquit, in tuum cubiculum, ut tēcum līberius colloquar.
Antōnius
Sed antequam nārrēs caetera, velim scīre quid sibi vellet adventus eius tam inopīnātus.
Hieremīās
Falsō quōdam rūmōre (ut fit) audierat mē aegrōtum esse.
Antōnius
Quid ille, cum praeter spem tē valentem invēnit?
Hieremīās
Mīrificē affectus est gaudiō.
Antōnius
Quis dubitat?
Hieremīās
Praetereā, Deō optimō maximō maximās ēgit grātiās.
Antōnius
Libenter haec audiō; perge, quaesō.
Hieremīās
Tunc mē dē valētūdine percontātur, ūnā precātur, nōn sine grātiārum āctiōne; tandem quaerit ecquid mihi opus sit. Opus (inquam) Pater. Quā (inquit) rē egēs? Librō (inquam) decem assium. Tum ille prōmit ex marsūpiō decussem, tum mihi in manum dat: et valē dictō, statim cōnscendit equum, atque abit.
Antōnius
Cūr tibi plūs dedit quam petīverās?
Hieremīās
Istud ineptē quaeris. Scīlicet, ita laetus erat, quia mē, praeter spem, bene sānum offenderat; quod sī vel corōnātum petīvissem, tam facile dedisset mihi.
Antōnius
Ō quantum dēbēs illī summō Patrī, quī tibi adeō bonum patrem dederit!
Hieremīās
Nē cōgitārī quidem potest quantum dēbeam. Nam etiamsī malum dedisset, dēbērem tamen nōn parum. Sed quid cessāmus audītum īre praelēctiōnem?
Antōnius
Iam īnstat hōra tertia.
Hieremīās
Parāta sunt mihi omnia.
Antōnius
Mihi quoque.
Hieremīās
Eāmus ergō in audītōrium.