Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Secundum

Persōnae:
Alexander, Carolus
Alexander
Ecce! reddō tibi commodātum, et grātiās agō maximās.
Carolus
Nōn est quod agās: sed tū satisne ūsus erās?
Alexander
Satis diū ūsum concessistī, quae tua est hūmānitās.
Carolus
Quotiēs opus erit, quaesō nē parcās rēbus meīs.
Alexander
Nōn parcam, quandō ita iubēs.
Carolus
Pergrātum mihi fēceris.
Alexander
Grātiam habeō maximam; tū vērō nostrīs ūtere, sī quis ūsus fuerit.
Carolus
Nōn est quod moneās; satis meā sponte sum impudēns.
Alexander
Īmō verēcundus nimis.
Carolus
Estō, aliquandō tamen sentiēs.
Alexander
Ita velim; bene valē.
Carolus
Tē servet Dominus Deus