Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Quintum

Persōnae:
Castrēnsis, Richardus
Castrēnsis
Quid cōnsiliī tractābās modo cum praeceptōre?
Richardus
Sī scīre cupis, illum percontāre.
Castrēnsis
Cūr mē cēlās?
Richardus
Ut nē palam faciās.
Castrēnsis
Nōn ideō (crēde mihi) tē rogō, ut id prōferam: quid enim prōficerem?
Richardus
Quamobrem igitur tam cupidē rogās?
Castrēnsis
Nīmīrum, ut mēcum tacitus gaudeam, sī quid bonī audierīs.
Richardus
Itane parātus advenīs, ut ā mē extorqueās quod mihi ūnī, idque ā praeceptōre, crēditum est?
Castrēnsis
Quod mihi dīxerīs, surdō et mūtō dictum putā.
Richardus
Egone tergum meum in fidem tuam committam?
Castrēnsis
Id profectō potes, et quidem sine perīculō.
Richardus
Nunquam dīcēs sat commodē, ut istud mihi persuādeās.
Castrēnsis
Dabō fidem mē tacitūrum.
Richardus
Etiamsī ter quaterve sānctissimē iūrāveris. Nōn prōdam. Proinde tū dēsine percontārī.
Castrēnsis
Hem! Ubi est illa nostra amīcitia?
Richardus
Nescīs illud dictum Sapientis, ‘Quod tacitum esse vis, nēminī dīxerīs’?
Castrēnsis
Audīvī aliquotiēs; sed ‘quod amīcō dictum sit, nēminī dictum vidētur’. ‘Est’ enim ‘amīcus quasi alter īdem’.
Richardus
Eadem tibi dīcet quī scīre ex tē volet, et item alius, quī ex illō; atque ita ad aurēs omnium perveniet. Itaque sī mē tibi posthāc vīs amīcum esse, mē missum facitō.
Castrēnsis
Nōn sum Imperātor, ut tē missum faciam.
Richardus
Pergīn’ molestus esse?
Castrēnsis
Abīre mālim, quam tibi molestiam exhibēre.