Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Quartum
Persōnae:
Observātor, Baptista
Observātor, Baptista
Observātor
Frāter tuus semper in conciōne aut garrit, aut ineptit, aut aliquem
incitat; ex quō fit, ut saepe norandus sit, deinde vāpulet.
Baptista
Quid vīs faciam?
Observātor
Cūr nōn saepe monēs?
Baptista
Nunquam dēsistō monēre.
Observātor
Perge, precor.
Baptista
Nihil est quod mē precēris: nunquam cessābō, dōnec (volente Deō) aliquā ex
parte sē corrēxerit.
Observātor
Sīc ūsūrpābis Catōnis praeceptum. ‘Quandō monēs aliquem’; nōstī caetera.
Baptista
Sed ōrō tē, mī Nīcolāe, ut quotiēs eum notāverīs, id mihi renūntiēs.
Observātor
Nunquam fīnis esset, adeō frequēns est nōmen eius in meīs commentāriolīs.
Baptista
Saltem fac mē semel certiōrem, cum prīmum commīserit, quō sit accūsandus;
tum ego dīcam patrī, cuius verba magis timet quam verbera.
Observātor
Istud nōn est parvum bonae indolis argūmentum.
Baptista
Ita spērō quidem. Faciēs igitur quod rogō?
Observātor
Ego vērō, atque libēns.