Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Primum
Colloquiōrum Scholasticōrum Liber IV
Persōnae:
Frysius, Samuel
Frysius, Samuel
Frysius
Obsecrō tē, Samuel, dā mihi operam paulisper.
Samuel
Quid istud est?
Frysius
Nesciō quid incīdit mihi in oculum, quod mē habet valdē male.
Samuel
In utrum oculum incīdit?
Frysius
In dextrum.
Samuel
Vīs īnspiciam?
Frysius
Īnspice amābō tē.
Samuel
Aperī quantum potes, ac tenē immōbilem.
Frysius
Nōn queō ā nictū continēre.
Samuel
Manē, egomet tenēbō sinistrā manū.
Frysius
Ecquid vidēs?
Samuel
Videō aliquid minūtum.
Frysius
Exime, quaesō, sī potes.
Samuel
Quīn iam exēmī.
Frysius
Ō factum bene! quid est?
Samuel
Cerne tū ipse.
Frysius
Est mīca pulveris.
Samuel
Et quidem usque adeō pusilla, ut vix cernī possit.
Frysius
Vidē quantum dolōris adferat oculīs rēs tam exigua.
Samuel
Haud mīrum quidem. Nūllum enim ē membrīs exteriōribus oculō tenerius esse
dīcitur. Inde etiam fit, ut experiāmur nihil esse nōbīs chārius.
Frysius
Hoc deus approbat, cum dē suā in nōbīs chāritāte loquēns apud Zacharīam,
(2 cap.) sīc ait, ‘Quī vōs tangit, tangit pūpillam oculī meī’.
Samuel
Ō immēnsam Deī bonitātem, quī nōs tantopere chārōs habet!
Frysius
Nōn mihi rubet oculus?
Samuel
Aliquantulum: nempe quia fricuistī.
Frysius
Crēdīn’ tū mihi adhūc dolēre?
Samuel
Quidnī crēdam, quī totiēs tālem molestiam sum expertus?
Frysius
Experientia est rērum magistra.
Samuel
Ita vulgō dīcitur.
Frysius
Quid pretiī dabō istī medicō prō labōre?
Samuel
Quantum pāctī sumus.
Frysius
Brevis est conclūsiō, ergō nihil. Sed tamen habeō tibi grātiam: atque
utinam dētur referendī locus!
Samuel
Quīn potius āvertat Deus.
Frysius
Bene corrēxistī; dīxeram imprūdenter, at sine dolō.
Samuel
Sīc accēpī; sed interim iocārī licet, praesertim ut in Latīnā Linguā nōs
exerceāmus.
Frysius
Faxit Dominus Deus, ut omnia studia nostra ad glōriam ipsīus referantur.
Samuel
Faxit precor.