Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Nonum

Persōnae:
Lūcās, Orosius
Lūcās
Audiō frātrem tuum iam rediisse ex Germāniā.
Orosius
Sīc est.
Lūcās
Solūsne rediit?
Orosius
Nōn omnīnō.
Lūcās
Quis igitur cum illō?
Orosius
Quīdam cīvis huius oppidī, quī ferē biennium illīc habitāverat.
Lūcās
Cūr īverat frāter?
Orosius
Missus illūc fuerat ā patre, ut Germānicē disceret loquī.
Lūcās
Quam igitur ob rem nōn fuit illīc diūtius?
Orosius
Iam nōn poterat ferre mātris dēsīderium.
Lūcās
Ō tenellum adolēscentem! quotum agit annum?
Orosius
Septimum decimum, sī rēctē māter meminit, ex quā id audīvī saepe.
Lūcās
Agō, quō vultū ā patre acceptus est eius adventus.
Orosius
Rogās? pater nōn sustinēbat aspicere: quīnetiam nec salūtātiōne dignātus, nec alloquiō, iussit eum abīre ē cōnspectū.
Lūcās
Quid praetereā?
Orosius
Nīsī māter cum lachrymīs intercessisset, iubēbat appāritōrem accersī, quī miserum in carcerem coniēcerat.
Lūcās
Atquī nōn poterat iniussū Magistrātus.
Orosius
Nesciō, tamen cōnābātur.
Lūcās
Quid posteā factum est? Cubuitne domī vestrae?
Orosius
Minimē vērō.
Lūcās
Ubī igitur?
Orosius
Sorōris meae virum nōstīn’?
Lūcās
Tanquam digitōs.
Orosius
Ēō missus est ā mātre, dum patris īra dēfervēsceret.
Lūcās
Quid tandem accidit?
Orosius
Ēgit māter cum propinquīs et amīcīs nostrīs, ut īrātum patrem mītigārent.
Lūcās
Sīc igitur frāter tuus cum patre in grātiam rediit?
Orosius
Id nōn fuit magnī negōtiī. Iam enim patrem coeperat poenitēre, quod sīc excanduisset, quodque tam graviter accēpisset fīlium.
Lūcās
Nempe diēs eius īram lēnierat.
Orosius
Eā tamen lēge recēpit illum, ut prōmitteret sē in Germāniam reditūrum statim ā vīndēmiā.
Lūcās
Vidē quam ineptus sit iste in mātrēs nostrās affectūs.
Orosius
Atque ipsae mātrēs sunt in causā: cūr enim adeō tenerē nōs adamant?
Lūcās
Nātūram cōgere difficile est.
Orosius
In hanc sententiam tenēsne versum ex Horātiō?
Lūcās
‘Nātūram expellās furca licet, usque recurret’.
Orosius
Sed quid hoc? dum fābulāmur, ā lūsū cessātum est.
Lūcās
Nihil inde nōbīs accidit malī: ad disputātiōnēs conveniāmus iam.