Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Duodevicesimum

Persōnae:
Grandīnus, Thōmās
Grandīnus
Cūr nōn interfuistī hodiernae conciōnī?
Thōmās
Occupātus eram in scrībendīs līterīs.
Grandīnus
Nōn poterās differre negōtium?
Thōmās
Urgēbat tabellāriī festīnātiō.
Grandīnus
Atquī praeceptor docet nōs, omnia postpōnenda esse Deī negōtiīs.
Thōmās
Docet quidem, neque id mihi dubium est; sed nunquam sumus adeō perfectī quīn saepe Deum terrēnīs istīs postpōnāmus.
Grandīnus
Istud malum est.
Thōmās
Pessimum vērō; semper hominēs sumus, nisi Deus nōs Spīritū suō immūtāverit. Sed dīc, quaesō, fuitne frequēns audītōrium?
Grandīnus
Nōn admodum; prō mōre solitō.
Thōmās
Unde fit istud?
Grandīnus
Ignōrās populum nunc esse occupātum in vendēmiīs?
Thōmās
Nōn ignōrō; sed nōn possunt hominēs dīvīnīs rēbus ūnicam hōram impendēre?
Grandīnus
Dē hōc nōn est meum tibi reddere ratiōnem; hoc tantum dīcō, ‘Turpe est doctōrī, cum culpa redarguit ipsum’.
Thōmās
Pāpae! quantum colaphum impēgistī mihi! Valē: verbum nōn amplius addam.
Grandīnus
Estō igitur aliās prūdentior.