Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Duodetricesimum
Persōnae:
Dissimangaeus, Iōnās
Dissimangaeus, Iōnās
Dissimangaeus
Salve, Iōnā optātissimē.
Iōnās
Salvē et tū, vīndēmiātor iūcundissime.
Dissimangaeus
Quōmodo sē habet schola?
Iōnās
Optimē.
Dissimangaeus
Iamne rediērunt multī?
Iōnās
Vix quārta pars nunc abest.
Dissimangaeus
Quid agitur?
Iōnās
Docētur, legitur, scrībitur, repetitur.
Dissimangaeus
Ista sunt generālia, et quotīdiāna; sed quid sit in nostrā classe?
Iōnās
Īdēm quod in caeterīs, et quod fīēbat ante vacātiōnem.
Dissimangaeus
Ergōne iam sēriō habentur praelēctiōnēs?
Iōnās
Iam ab hinc octo diēs. Nam Quid aliud fieret?
Dissimangaeus
Solēbāmus per aliquot diēs exercērī in iīs repetendīs, quae anteā
didicerāmus.
Iōnās
Tribus diēbus tōtīs nihil aliud āctum est.
Dissimangaeus
Quid probatiō; iamne incepta est?
Iōnās
Hui! incepta? propemodum fīnīta est; crās sexta classis interrogābitur.
Dissimangaeus
Mē miserum! exclūsus sum ā praemiō.
Iōnās
Etiamne praemium spērābās?
Dissimangaeus
Quid nī spērārem? Ūnīcuique spērāre licet, praesertim studiōsō.
Iōnās
Mālim ego nihil spērāre.
Dissimangaeus
Quid ita?
Iōnās
Nam sī nihil contigerit, nūlla erit mihi frūstrātiō, neque molestia, sīn
cōnsequar aliquid, id ego in lucrō dēputābō.
Dissimangaeus
Nunquamne lēgistī, ‘Vīvēre spē vīdī, quī moritūrus erat’?
Īōnas
Īmō vērō lēgī, et memoriā teneō; sed hoc nihil ad prōpositum.
Dissimangaeus
Cūr nōn?
Iōnās
Quia illīc loquitur Ovidius dē spē illā quae in rēbus adversīs retinenda
est; quem sēnsum expressit Catō noster hōc distichō;
Rēbus in adversīs animum submittere nōlī.
Spem retinē. Spēs ūna hominem nec morte relinquit.
Spem retinē. Spēs ūna hominem nec morte relinquit.
Dissimangaeus
Tū igitur nihil spērās?
Iōnās
Spērō vītam aeternam.
Dissimangaeus
Dīcēbās modo spērandum esse in adversīs rēbus. Quae tibi sunt adversa?
Iōnās
Ea quae mē oppugnant quotīdiē.
Dissimangaeus
Quae tandem sunt illa?
Iōnās
Propria carō, Satan, et improbī hominēs, quī mē iniūriīs officiunt.
Dissimangaeus
Ex quō tempore factus es Theologaster?
Iōnās
Nec sum Theologus, nec Theologaster; sed quod dīcō, id ego didicī ē sacrīs
conciōnibus.
Dissimangaeus
Laudō equidem: sed age, dīc mihi sēriō; estne ācta classis nostrae
probātiō?
Iōnās
Iam tibi sēriō dictum putā.
Dissimangaeus
Dolet mihi nōn interfuisse.
Iōnās
Citius vēnissēs: quid agēbās?
Dissimangaeus
Māter mē coēgit vīndēmiae exitum expectāre.
Iōnās
Crēdō; sed tū tuā voluntāte coāctus es.
Dissimangaeus
Ut fatear ingenuē, libenter expectāvī. Sed quid agās? ‘Hominēs sumus’, ut
aiunt.
Iōnās
Īmō puerī.
Dissimangaeus
Sed vix crēdam quam sit iūcundum rūsticārī, prēsertim ubi tanta est omnium
frūctuum affluentia.
Iōnās
Estne vōbīs magnus vīnī prōventus?
Dissimangaeus
Tantus profectō, ut maiōrem vīdisse nōn meminerim.
Iōnās
Quid aiunt rūsticī in hāc tantā ūbertāte?
Dissimangaeus
Nihil aliud quam pōtātiōnēs et crāpulās crepant; quīnetiam vīnō iam
perinde abūtuntur, quasi aqua fontāna sit.
Iōnās
Ea est stultae plēbis dēmentia; ut Deī beneficiīs nunquam rēctē ūtī sciat.
Dissimangaeus
Scīlicet istud est quod dīcitur, ‘Nunquam sapiunt stultī, nisi in
angustiīs’.
Iōnās
Ergō plectuntur meritō.
Dissimangaeus
Quod admonitiōnēs etiam irrīdent.
Iōnās
Sunt quī nūllam omnīnō ferre possunt, quīn bene et cōmiter etiam
monentibus īrāscuntur.
Dissimangaeus
Audī aliquid gravius; fuērunt, quī mihi verbera minārentur, cum eōs
hūmānissimē admonērem.
Iōnās
Istud mihi novum nōn est. Nam et quidem mihi aliquandō pugnum intentāvit;
quod nisi veritus esset meī patris auctōritātem, profectō vāpulāssem
āccerrimē.
Dissimangaeus
Sed omittāmus eōs, quī coecī sunt, nec tamen sē tālēs esse intelligunt.
Iactant sē probē callēre quid sit Ēvangelium, cum rēvērā Ēvangeliō
adversentur.
Iōnās
Sī verbī dīvīnī Ministrōs, et Pāstōrēs suōs nōn audiunt; quī putās fierī
posse, ut nōs audiant?
Dissimangaeus
Sequāmur ergō quod praecēpit Chrīstus, Nōlīte sānctum dare canibus.
Iōnās
At sunt quīdam simplicēs et benevolī, quī audītiōne verbī dīvīnī mīrum in
modum dēlectantur; hī sunt, quōs docēre est iūcundissimum.
Dissimangaeus
Quam gaudeō quotiēs in tālēs incīdō! ut ego illōs complector libenter!
Iōnās
Nec immeritō. Nam ubi eōs docuerīs, tum dēmum frueris labōris tuī frūctū,
nōn sine voluptāte maximā.
Dissimangaeus
Sed nōs quid cōgitāmus? Nōn vidēs, ut nox ferē nōs oppresserit?
Īōnas
Discēdāmus igitur, et crās (sī Dominus permīserit) plūribus verbīs agēmus
ūnā dē studiīs alacriter repetendīs.