Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Duodequadragesimum
Persōnae:
Honōrātus, Viviānus, Prātēnsis, Paedagōgus
Honōrātus, Viviānus, Prātēnsis, Paedagōgus
Honōrātus
Quod caret alternā requie, dūrābile nōn est:
Haec reparat vīrēs, fessaque membra levat.
Ovid.
Haec reparat vīrēs, fessaque membra levat.
Viviānus
‘Nec mē offenderit lūsus in puerīs; est et hoc alacritātis signum.’ Quīntiliānus.
Prātēnsis
‘Nūlla rēs est, quae perferre possit continuum labōrem.’ Quīntiliānus.
Paedagōgus
Videō quōrsum spectant ista; nīmīrum ut vōs ambulātum dūcam: sed eandem
cantilēnam semper ferē recantātis, ut solent nostrae aviculae.
Honōrātus
Quid ergō vīs dicāmus, praeceptor?
Paedagōgus
Dīcite posthāc suam quisque sententiam ex Novō Testāmentō.
Vivianus
Eugē! nihil erit nōbīs facilius: Habēmus enim in prōmptū multam eārum
cōpiam. Vīs ergō praeceptor, ut iam nunc incipiāmus?
Paedagōgus
Sānē velim; quandō (ut ais) tanta est vōbīs cōpia.
Viviānus
Quis incipiet.
Prātēnsis
Tūne, Honōrāte, vīs honōris tuī causā huius reī speciem edere?
Honōrātus
Id ego libenter faciam; sed Deī honōris causā.
Paedagōgus
Laudō istud verbum. Dīvīnus enim honor et glōria omnibus in rēbus est
praeferenda -- Ēia! incipe sī quid habēs.
Honōrātus
‘Nīsī abundāverit iūstitia vestra plūs quam Scrībārum et Pharīsaeōrum, nōn
potestis ingredī in Rēgnum Coelōrum.’ Matth. quīntō capite.
Viviānus
‘Dēpositō mendāciō, loquiminī vēritātem quisque proximō suō.’ Ad Ephēs. capite quārtō.
Prātēnsis
‘Fīliī, obēdīte parentibus in omnibus, hoc enim placet Dominō.’ Ad Colossēnsēs tertiō.
Paedagōgus
Eugē! bonam speciem: vidēte ut prōgressus respondeat; hoc est, ut pergātis
in posterum dīligenter.
Honōrātus
Quī nōbīs prīncipium dedit, dabit īdem successūs prōsperōs.
Paedagōgus
Ita spērandum est. Parāte vōs, ut prōdīre mātūrēmus.
Honōrātus
Mox aderimus parātissimī.
Paedagōgus
Sūmite suum quisque pallium, ut prōdeātis honestius. Sed heus puerī!
Prātēnsis
Quid vīs, praeceptor?
Paedagōgus
Vidēte ut Psalmōs etiam adferātis: alicubi in umbrā cantābimus.
Prātēnsis
Ita fīet ambulātiō nostra iūcundior.