Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Duodecimum

Persōnae:
Hērūs, Famulus
Herus
Fuistīne hodiē in forō?
Famulus
Fuī.
Herus
Quandō?
Famulus
Post conciōnem factam.
Herus
Quid ēmistī nōbīs?
Famulus
Ferē nihil.
Herus
Quid autem?
Famulus
Būtȳrum.
Herus
Quantī?
Famulus
Quadrante.
Herus
Tantillum?
Famulus
Nōn ausus sum amplius emere.
Herus
Quid timēbās?
Famulus
Nē bonum esset.
Herus
satis prūdenter factum.
Famulus
Cūr istum dīcis, here?
Herus
Quia mālim tē esse hāc in rē timidiōrem, quam audāciōrem. Sed nunquid ēmistī praetereā?
Famulus
Nihil.
Hērūs
Eho! nihilne?
Famulus
Nihil prōrsus.
Herus
Vah, quam parce nōbīs opsōnātus es!
Famulus
Quid aliud emere potuissem?
Herus
Quasi nesciās quibus cibīs oblectārī soleam.
Famulus
Sciō tē amāre cāseum molliusculum, et pyra, et aliōs frūctūs recentēs.
Herus
Rēctē dīcis; cūr ergō nōn emēbās?
Famulus
Cāseus ipse cārior erat prō nostrā pecūniolā.
Herus
Quid frūctūs?
Famulus
Āliī erant nōn satis mātūrī, dē aliīs ego dubitābam essentne bonī.
Herus
Miser, nōn poterās gustāre?
Famulus
Atquī istae mulierēs nihil gustāre permittunt, nisi tē ēmptūrum affirmēs.
Herus
Nihil mīrum; multī enim gustārent animī tantum grātiā. Tū igitur estō aliās prūdentior.
Famulus
Quōmodo?
Herus
Sī vīderīs pulchrum aliquem frūctum, eme aliquantulum denariolō, ut faciās perīculum.
Famulus
Quid tum praetereā?
Herus
Sī tibi sapuerit, tum emitō amplius; sīn minus, relinquitō, et aliō tē cōnferre.
Famulus
Bona est ista cautiō.
Herus
Memineris igitur, ut ipse posteā ūtāris.
Famulus
Ego, ut spērō, meminerō dīligenter. Nunquid vīs praetereā?
Herus
Ut cūrēs quae tuī sunt officiī, deinde līterīs incumbās.