Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Decimum Tertium

Persōnae:
Carolētus, Quīntīnus
Carolētus
Adfuistī mātūtīnae praecātiōnī?
Quīntīnus
Adfuī: tū vērō ubi erās?
Carolētus
Īveram ad patrem in caupōnam.
Quīntīnus
Quid eō?
Carolētus
Heri vesperī iusserat, ut sē convenīrem bene māne.
Quīntīnus
Quī ausus es tam māne prōdīre, idque incōnsultō praeceptōre?
Carolētus
Iam heri veniam impetrāram, antequam īrētur cubitum. Sed dīc mihi, quid ille ā precātiōne palam admonuit?
Quīntīnus
‘Audīvī (inquit) esse inter vōs, quī saepenumerō Anglicē fābulentur, et nēmō intereā vestrum mihi quicquam indicat; quod est argūmentum cōnsēnsiōnis omnium in eōdem peccātō.’ Haec fuit accūsātiōnis summa; deinde in eam sententiam multa dīxit, quae meminisse nōn potuī.
Carolētus
Sed quae tandem fuit conclūsiō?
Quīntīnus
‘Quamobrem (inquit) admoneō vōs, ut alius, alium ad Latīne loquendum cohortēminī dīligenter, et eōrum nōmina, quī pārēre nōluērunt, ad mē quamprīmum dēferātis, ut huic malō remedium adhibeam.’
Carolētus
Nūllum igitur verbum licēbit efferre Anglicum.
Quīntīnus
Quantum ex verbīs eius colligere potuī, nōn ita rem intelligit. Nōn enim (ut scīs) usque adeō est sevērus exāctor, ut statim pūniat, sī cui verbum aliquod inter colloquendum exciderit.
Carolētus
Aliquotiēs (ut meminī) palam dīxit, ēdictum suum ad eōs dēmum pertinēre, quī cum Latīnē sciant, tamen semper latibula quaerunt, ut Anglicē fābulentur, idque dē rēbus ineptissimīs.
Quīntīnus
Ea est quōrundam pertinācia, ut mālint saepissimē vāpulāre repugnandō praeceptīs honestissimīs, quam laudārī atque etiam dīligī obsequendō.
Carolētus
Meministīn’ audīre ex ipsō praeceptōre, ‘Nītimur in vetitum’?
Quīntīnus
Meminī, atque adeō est vērissimum: tamen quī doctrīnam Chrīstī libenter amplectuntur, nōn studiō peccant neque malitiā
Carolētus
Istud praestat vērus ille timor Dominī.
Quīntīnus
Tālēs igitur, quoad licet per nātūrae īnfirmitātem, sēdulō cavēre nītuntur, nē quid scientēs faciant, dīcant, aut cōgitent, quō Deus vel minimum offendātur.
Carolētus
Ergō studeāmus et nōs id ipsum cavēre: studeāmus rēctē vīvere, et Deī nostrī pārēre voluntātī; nōn modo nē vāpulēmus, sed magis ut illī optimō Patrī nostrō placeāmus.
Quīntīnus
Ita fīet, ut vērē sīmus nōn ‘tenebrārum’, sed ‘lūcis fīliī’.
Carolētus
Sed dē hīs aliās plūra: ad disputātiōnēs nōs recipiāmus.
Quīntīnus
Ecce! vocat signum.