Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Decimum Sextum
Persōnae:
Iōannēs, Rubētus
Iōannēs, Rubētus
Iōannēs
Salvē Rubēte.
Rubētus
Ō Iōannēs, auspicātō advenīs; valēsne bene?
Iōannēs
Optimē, grātia Deō: tū vērō ut valēs?
Rubētus
Rēctē sānē, Deī beneficiō: sed quandō rediistī domō?
Iōannēs
Nūdiustertius.
Rubētus
Bene habet; opportūnē vēnistī.
Iōannēs
Nempe sciēbam īnstāre vacātiōnis terminum.
Rubētus
Placetne ut ōtiōsē aliquandiū cōnfābulēmur?
Iōannēs
Maximē dummodo sēmōtī sīmus ab hāc turbā clāmōsā lūdentium.
Rubētus
Bene monēs; sēcēdāmus in audītōrium illud quod est apertum.
Iōannēs
Quam aptē hīc sēdāmus! Age, loquāmur līberē.
Rubētus
Suntne persectae vestrae vīndēmiae?
Iōannēs
Omnīnō.
Rubētus
Quantum temporis posuistis in tōtō opere?
Iōannēs
Diēs circiter quīndecim.
Rubētus
Tū igitur semper interfuistī?
Iōannēs
Nūllum intermīsī diem.
Rubētus
Quid agēbās?
Iōannēs
Ūvās saepius colligēbam.
Rubētus
Cum verbō Colligēbam dēbuistī aliquid addere.
Iōannēs
Quidnam, quaesō?
Rubētus
Et edēbam.
Iōannēs
Quid opus fuit? Dē hōc nēmō dubitāre potest. Quis enim frūctūs bonōs et
mātūrōs legit, quīn edat etiam ex optimīs?
Rubētus
Profectō rēctē loqueris: eugē! Respōnsum laudō.
Iōannēs
Iamne putābās ōs occlūsisse mihi?
Rubētus
Istud nō cōgitāvī quidem.
Iōannēs
Quid igitur?
Rubētus
Nōn expectābam tam prōmptum, tamque prūdēns respōnsum.
Iōannēs
Nihil est quod mīrēris. Nam, ut est in prōverbiō, ‘Saepe etiam est olitor
verba opportūna loquūtus’.
Rubētus
Cui dēbēs hoc prōverbium?
Iōannēs
Magistrō Iūliānō. Is enim dictat nōbīs interdum prōverbia eiusmodī, et
pulchrās sententiās ex bonīs auctōribus.
Rubētus
Optimē vōbīs cōnsulit; sed quibus hōrīs solet id facere?
Iōannēs
Nōnnunquam ā coenā, saepius autem cum in audītōriō nihil habēmus reddere.
Rubētus
Utinam sīc omnēs facerent, dummodo nōn essent impedīmentō quotīdiānīs
scholae exercitātiōnibus!
Iōannēs
Bene subiūnxistī istam exceptiōnem per adverbium Dummodo. Sunt enim quīdam
paedagōgī quī suīs dictātīs et prīvātīs leōnibus sīc onerant puerōs suōs,
ut nōn possunt in scholā satisfacere.
Rubētus
Indē fit, ut ipsī praeceptōrēs interdum conquerantur dē talibus
paedagōgīs. Sed quid agimus? Redeāmus ad sermōnem īnstitūtum.
Iōannēs
Placet.
Rubētus
Fuistīne semper occupātus in ūvīs colligendīs?
Iōannēs
Opus illud in paucīs diēbus absolvitur, proptereā quod ita magis
operāriōrum numerus ad id locārī solet.
Rubētus
Quid deinde fit?
Iōannēs
Calcantur ūvae, vīnum haurītur ē cūpīs maiōribus eadem opera effunditur in
dōlia: deinde ūvae ipsae nōndum expressae subiiciuntur praelō in
torculārī, postrēmō exportantur et abiiciuntur vīnācea.
Rubētus
Atquī nōn cūrābās ista.
Iōannēs
Īmō cūrābam, aliquā ex parte. Nam agendīs omnibus inteream, maxime ut
solicitārem operāriōs.
Rubētus
Erās ergō illīc tanquam praefectus, et quasi magister operum.
Iōannēs
Īmō etiam rēvērā magister operum et praesectus: pater enim mē praefēcerat.
Rubētus
Quam gaudēbās istō magisteriō! Quam pulchrum erat vidēre tē cum tuā
gravitāte aliīs imperantem, aliōs adhortantem, aliōs dēnique arguentem!
Iōannēs
Profectō sī vīdissēs mē, dīxissēs alium esse, quam in scholā discipulum.
Rubētus
Ut videō, nōn erās ōtiōsus.
Iōannēs
Īmō, ut bonus paterfamiliās, adhibēbam saepenumerō manūs operī, ut ipsōs
operāriōs meō exemplō īnstīgārem.
Rubētus
Nōn abs rē (ut appāret) pater tē huic mūnerī praefēcerat.
Iōannēs
Nempe aliīs in rēbus expertus erat meam dīligentiam.
Rubētus
Absit tamen verbō iactantia.
Iōannēs
Ego sīc intelligō; sed līberē sīc loquor, quia cum familiārī meō.
Rubētus
Sed pergāmus. Quanta est vōbīs vīnī cōpia?
Iōannēs
Mediocris, quālis ferē hōc annō ubīque esse dīcitur, tametsī vīnum
rubellum habēmus affatim, album nōn item. Vērum quicquid est, contentī
sumus, et dē manū Dominī cum grātiārum āctiōne recipimus.
Rubētus
Quot implēvistis dōlia?
Iōannēs
Plūs minus quadrāgintā: sed sunt alia aliīs maiōra.
Rubētus
Pāpae! Nōn tibi vidētur magnus prōventus?
Iōannēs
Satis quidem; sed nōn prō ratiōne annī superiōris.
Rubētus
Quid refert? quantō minor est quantitās, tantō etiam plūris vēndētur.
Iōannēs
Sīc ferē solet ēvenīre. Sed nōnne tibi videor satis nārrāre dē vendēmiīs?
Quid praetereā dēsīderās?
Rubētus
Quoniam sīc abundāmus ōtiō, volō etiam aliquid ex tē audīre dē frūctibus
arborum. Est enim quasi altera vīndēmia. Nōnne habētis multōs?
Iōannēs
Plēnīs tabulātīs, quae est Deī benignitās.
Rubētus
Quandō collēctī sunt?
Iōannēs
Quō tempore vīnum faciēbāmus, familia colligēbat.
Rubētus
Quae sunt vōbīs eiusmodī frūctuum genera?
Iōannēs
Mala, pyra, castaneae, iūglandēs: sed malōrum et pyrōrum multa est
varietās.
Rubētus
Quid cotōnea? Nōn etiam habētis?
Iōannēs
Īmō habēmus, sed ea sub malōrum genera continentur; unde et aliō nōmine
appellantur mala cydōnia.
Rubētus
Quid autem attulistī hūc rediēns?
Iōannēs
Nihil nisi quasillum ūvārum sēlēctārum; sed singulīs posthāc hebdomadibus
mihi afferentur plēnīs saccīs mala, pyra, castaneae.
Rubētus
Intereā dā mihi, quaesō, aliquot ex ūvīs tuīs.
Iōannēs
Eāmus in cubiculum meum; illīc dabō tibi.
Rubētus
Equidem parātus sum, eāmus.
Iōannēs
Illīc etiam agēmus dē repetendō ultimō in diem Lūnae colloquiō: nam, ut
opīnor, Id praeceptor inprīmīs exiget.