Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Decimum Septimum
Persōnae:
Eustathius, Boscobellus
Eustathius, Boscobellus
Eustathius
Audīvī patrem tuum vēnisse hodiē in Gymnasium.
Boscobellus
Vērum audīvistī.
Eustathius
Quā vēnerat grātiā?
Boscobellus
Ut prō meīs alimentīs praeceptōrī numerāret pecūniam, simul ut mē illī
commendāret.
Eustathius
Nunquamne tē commendārat?
Boscobellus
Īmō saepissimē.
Eustathius
Quid sibi vult istā commendātiōne tam frequentī?
Boscobellus
Amōre vērō mē prōsequitur.
Eustathius
Quid tum?
Boscobellus
Ideō cupit mē dīligenter ērudīrī.
Eustathius
Quid sī commendet, ut saepius vāpulēs?
Boscobellus
Ea est fortasse causa: sed quid inde? nōn proptereā mē dīligit minus.
Eustathius
Unde istud colligis?
Boscobellus
Quia ‘puerō tam necessāria est corrēctiō quam alimentum’.
Eustathius
Vērum quidem dīcis, sed paucī ita iūdicant. Nēmō enim est quīn penāriam
quam virgam mālit.
Boscobellus
Illud est nātūrāle omnibus; quis negat? ‘sed tamen patienter ferenda est
poena, praesertim iūsta’.
Eustathius
Haec habētur in libellō mōrālī sententia; ‘Quod meritō pateris patienter
ferre mementō’. Sed, quid sī poena sit iniūsta?
Boscobellus
Ea quoque patienda est nihilōminus.
Eustathius
Cuius causa?
Boscobellus
Propter Iēsūm Chrīstum, quī mortem iniūstissimam, eamque acerbissimam
tulit prō peccātīs nostrīs.
Eustathius
Utinam id nōbīs in mentem venīret quotiēs aliquid patimur!
Boscobellus
Praeceptor id nōs saepe monet, quotiēs occurrit occāsiō: sed ‘surdīs
nārrātur fābula’, ut est in prōverbiō.
Eustathius
Ergō dēmus operam, ut sīmus posthāc dīligentiōrēs.
Boscobellus
Ita faxit Deus.