Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Decimum Quartum

Persōnae:
Albertus, Tirotus
Albertus
Nunc dēmum redīs ā forō?
Tirotus
Quid dēmum? Tanta est ad laniēnam turba, ut vix accēdere potuerim.
Albertus
Quās attulistī nōbīs carnēs in diem crāstinum?
Tirotus
Būbulam et vervēcīnam.
Albertus
Estne in forō carnium magna cōpia?
Tirotus
Tanta profectō, ut mīrer adeō cārās esse.
Albertus
Nihil mīrum. Ut multae sunt carnēs; ita multī quī carnēs edunt quotīdiē. Sed quae potissimum vīdistī carnis genera?
Tirotus
Vīdī būbulam, vitulīnam, ovillam, vervēcīnam, suillam, hoedinam, agnīnam.
Albertus
Nihilne amplius?
Tirotus
Quid vellēs praetereā?
Albertus
Nihil erat ferīnae?
Tirotus
Nōn queō referre simul omnia; īmō etiam ferīnam vīdī.
Albertus
Quālem?
Tirotus
Cervīnam et aprūgnam. Ō quam pinguis est aprūgna?
Albertus
Ō quam ineptus es!
Tirotus
Quid ita?
Albertus
Quia falleris in rērum nōminibus. Nam quod in sue domesticō dīcitur ‘arvīna’, id in sue ferō (id est, aprō) ‘callum’ vocātur; et est in eō genere dūrissimum.
Tirotus
Istud quidem audīsse nōn meminī.
Albertus
Nunc audīstī, mandā (sī vīs) memoriae.
Tirotus
Tū vērō, doctor, unde illud didicistī?
Albertus
Domī nostrae ferīna carō rēs est frequentissima.
Tirotus
Unde vōbīs tanta est cōpia?
Albertus
Pater habet rūrī ferārum multārum vīvārium, ex quō interdum solidī aprī in urbem adferuntur.
Tirotus
Quāle est vīvārium istud?
Albertus
Locus est ferē quadrangulārī fōrmā, amplissimus, mūrīs altissimīs septus undique, cōnsitus multīs et prōcērīs arboribus; inter quās sunt dūmēta maximē dēnsa.
Tirotus
Quālēs sunt illīc arborēs? utrum urbānae an sylvestrēs?
Albertus
Sylvestrēs ferē omnēs: sed in hīs potissimum quercūs et fāgī; quārum glande pāscuntur cervī, aprī, dāmae.
Tirotus
Ō quantās meritō grātiās Deō dēbētis, quī vōbīs largītus est tantam rērum omnium abundantiam!
Albertus
Nōn sumus immemorēs beneficiōrum eius. Pater enim plūrima bona in pauperēs ērogat; quod tamen tibi ūnī dictum esse velim.
Tirotus
Cūr ita?
Albertus
Quia tālia nōn vult praedicārī.
Tirotus
Tantō magis laudandus, quod Chrīstī praeceptum vērē sequitur, cuius verba apud Matthaeum scrīpta sunt; ‘Cum facis’ (inquit) ‘eleēmosynam’, et quae sequuntur.
Albertus
Quotō capite?
Tirotus
Sextō, nisi mē fallit memoria.
Albertus
Sed haec hāctenus. Satis enim sumus colloquūtī, et iam ad disputandum convenītur.
Tirotus
Eāmus igitur.
Albertus
Sequere mē, aut (sī māvīs) praecēde.
Tirotus
Ego neutrum faciam, sed ūnā ībimus.