Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Alterum et Tricesimum

Persōnae:
Grimondus, Blevētus
Grimondus
Vīs emere hoc cingulum?
Blevētus
Cūr emerem? Ūnum mihi satis est; tū vērō cūr vīs vēndere?
Grimondus
Quia sunt mihi duo.
Blevētus
Nec tamen licet ut vēndās, nisi vīs in poenam incurrere.
Grimondus
Quid vetat mē vēndere rēs meās?
Blevētus
Nihil adhūc tuum habēs.
Grimondus
Ēia! nihil? unde probās istud?
Blevētus
Quia nōndum es tuī iūris; sed sub patris potestāte: dēnique vīs audīre breviter tibi istud nōn licēre?
Grimondus
Maximē velim.
Blevētus
Dē hōc lēx est scholastica, cuius haec est sententia; ‘Puerī iniussū parentum, nec vēndant aliquid, nec emant, nec permūtent, nec aliēnent quōuīs aliō modō. Quī contrā fēcerit, verberibus plectitur.’
Grimondus
Istud ego nōn ignōrābam; sed volēbam perīculum facere, an cōnstāns essēs in observandīs lēgibus.
Blevētus
Tū igitur es simulātor.
Grimondus
In hāc simulātiōne nihil videō esse malī: num tū interpretāris male.
Blevētus
Minimē vērō: nihil enim nocuistī mihi.
Grimondus
Quid sī nocuissem?
Blevētus
Tulissem aequō animō, ut Chrīstiānum decet.
Grimondus
Utinam adversa omnia sīc ferāmus propter Chrīstum, quī nihil nōn tulit salūtis nostrae causā!
Blevētus
Ferēmus certē, sī exemplum eius semper nōbīs prōpōnāmus ob oculōs.
Grimondus
Difficile id quidem est.
Blevētus
Īmō impossibile nisi illīus Spīritū semper adiuvēmur: quod quidem assiduīs precibus est impetrandum.
Grimondus
Ō quam suāvī sermōne tantillum ōtiī cōnsūmpsimus!