Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Vicesimum Tertium
Persōnae:
Paedagōgus, Puer
Paedagōgus, Puer
Paedagōgus
Unde venīs?
Puer
Veniō īnfernē.
Paedagōgus
Quod erat tibi negōtium īnfrā?
Puer
Īveram redditum ūrīnam.
Paedagōgus
Sēde nunc ad mēnsam, et māne in cubiculō dōnec redierō.
Puer
Quid agam intereā?
Paedagōgus
Ēdisce praelēctiōnem in diem crāstinum, ut eam mihi reddās ante coenam.
Puer
Iam ēdidicī, praeceptor.
Paedagōgus
Lūde igitur.
Puer
Sed nūllōs habeō collūsōrēs.
Paedagōgus
Satis multōs inveniēs in hāc vīcīniā, ex tuīs etiam condiscipulīs.
Puer
Nihil id cūrō nunc: mālim (sī tibi placet) ēdiscere dē Catēchismō, in diem Dominicum,
Paedagōgus
Ut libet.
Puer
Sī quis tē quaeret, quid illī dīcam?
Paedagōgus
Dīc mē prōdiisse, sed mox reversūrum.