Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Vicesimum Sextum
Persōnae:
Aniceilus, Fontānus
Aniceilus, Fontānus
Aniceilus
Meministīn’ mē tibi nūper dedisse chartam mūtuō?
Fontānus
Quidnī meminerim? nōn adeō sum oblīviōsus.
Aniceilus
Quot erant schedae?
Fontānus
Quātuor.
Aniceilus
Cūr nōn reddidistī?
Fontānus
Exspectāvī dum habērem cōdicem.
Aniceilus
Habuistīne tandem?
Fontānus
Tantum hodiē.
Aniceilus
Unde nactus es?
Fontānus
Petīvī ā praeceptōre.
Aniceilus
Ubī?
Fontānus
In bibliothēcā eius.
Aniceilus
Quid ille, deditne libenter?
Fontānus
Mīsit mē ad hypodidascalum, quī statim dedit cōdicem.
Aniceilus
Nōn ante in suum cōdicem retulit?
Fontānus
Nihil dare solet, quīn prius īnscrībat.
Aniceilus
Audīvī ex patre id esse virī prūdentis.
Fontānus
Praesertim, sī reddenda est ratiō.
Aniceilus
Sed quibus indiciīs dare tibi ausus est?
Fontānus
Ostendī illī manū meā scrīptum in libellō meō: sīc enim, ut scīs, facere solēmus.
Aniceilus
Reddēs ergō mihi mūtuum?
Fontānus
Ā prandiō statim, nē dubitēs.