Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Vicesimum Quintum

Persōnae:
Hersenius, Gimardus
Hersenius
Ā quō ēmistī istam chartam?
Gimardus
Ā Fatīnō.
Hersenius
Estne bona?
Gimardus
Melior quam ista tua, ut opīnor.
Hersenius
Nihil mīror.
Gimardus
Cūr istud dīcis?
Hersenius
Quia fortasse cārior.
Gimardus
Nesciō.
Hersenius
Quantī ēmistī scapum?
Gimardus
Solidō et sēmisse: tū vērō quantī?
Hersenius
Solidō et plūrīs.
Gimardus
Quantī igitur?
Hersenius
Quīnque quadrantibus.
Gimardus
Nōn male profectō ēmistī.
Hersenius
Quīnetiam mercātor dēdit mihi auctārium.
Gimardus
Quodnam quaesō?
Hersenius
Schedam chartae bibulae.
Gimardus
Ō mē imprūdentem, quī oblītus sum petere!
Hersenius
Ego nē petīvī quidem, sed ultrō ille dedit. Et hoc, inquit, addō tibi, ut mē revīsās.
Gimardus
Sīc solent ēmptōrēs allicere.
Hersenius
Nec mīrum: suum quisque commodum quaerit.
Gimardus
Sed quid agimus, hodiernī pēnsī immemorēs?
Hersenius
Exiguum est: satis temporis nōbīs restat.