Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Unum et Vicesimum

Persōnae:
Dāmōn, Audāx
Dāmōn
Vīsne mihi dēscrībere praelēctiōnem?
Audāx
Cūr nōn habēs?
Dāmōn
Quia hesternō diē fuī occupātus.
Audāx
Accipe librum meum, et dēscrībe.
Dāmōn
Nōn ignōrās mē lentius scrībere: et tū citius tōtum dēscrīpseris, quam ego quātuor aut quīnque versiculōs.
Audāx
Quaere tibi alium scrīptōrem; nunc ego tibi nōn possum dare operam.
Dāmōn
Cūr nōn?
Audāx
Est mihi aliud negōtium, īdemque pernecessārium.
Dāmōn
Nōlō tē urgēre, nec possum quidem: sed saltem commodā tuum cōdicem.
Audāx
Accipe; ūtere ut libet, modo nē abūtāre. Nihil est quod hīc vereāris.