Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Unum et Tricesimum

Persōnae:
Henricus, Gualtherius
Henricus
Unde redīs tam anhēlus?
Gualtherius
Ā forō.
Henricus
Quid illinc affers?
Gualtherius
Scalpellum.
Henricus
Quantī ēmistī?
Gualtherius
Duōbus assibus.
Henricus
Estne bonum?
Gualtherius
Est ā Germāniā, ut dīxit mercātor: vidē notam.
Henricus
Ego minimē nōvī: sed nōn satis prūdenter facis, quī fīdās cuilibet mercātōrī.
Gualtherius
Quid facerem?
Henricus
Dēbuistī aliquem perītum adhibēre, quī tibi optimum dēligeret.
Gualtherius
Hīc errāvī fateor: sed hoc mē cōnsōlātur, quod mercātor habētur vir bonus, utpote professiōnis Ēvangelicae.
Henricus
Quasi nūllī sint fallācēs eiusmodī.
Gualtherius
Putō esse plūrimōs. Sed haec omittāmus; quīn potius experiāmur ipsum scalpellum
Henricus
Experientia docēbit nōs.
Gualtherius
Accipe et tentā, obsecrō. Nōn enim probāvī, nisi levissimē, idque inter emendum.
Henricus
Papae! quis tē docuit tam prūdenter ēligere?
Gualtherius
Rogās? nōn meministī praeceptōrem nōbīs dīcere tam saepe, Deum esse sōlum quī bona doceat?
Henricus
Profectō hīc optimē tē docuit.
Gualtherius
Agō illī ex animō grātiās: et precor, ut mē semper doceat pārēre suae voluntātī.
Henricus
Ego quoque idem precor; nec sōlum nōbīs, sed etiam piīs omnibus.
Gualtherius
Facis ut pium decet puerum. Sed estne tempus ut cōnferāmus nōs in audītōrium?
Henricus
Sīc est: Sūme librōs, et eāmus ūnā.