Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Unum et Septuagesimum
Persōnae:
E., F., G.
E., F., G.
E.
Quid agis, Francisce? īnstat praeceptōris adventus.
F.
Scīlicet; īnstat: nōndum est sēmihōrā post secundam.
E.
Tamen nōn dēbēmus interim tempore sīc abūtī: repetāmus.
F.
Nōn stābit per mē: ego enim sum parātus.
E.
Incipe igitur.
G.
Exspectāte parumper, quaesō, ego sum vestrae decuriae.
E.
Mātūrā.
F.
Dīcāmus suum quisque cāsum ōrdine, ut interdum nōs docet praeceptor.
E.
Satis est verbōrum, attendite.
F.
Quid aliud agimus?
E.
Tertiae dēclīnātiōnis nōmina hīs exemplīs Latīnē dēclīnantur, Pater, Lūmen, Rūpēs, Messis, Pars, Sēdēs,
Vectīgal, Laquear.
F.
Nōm. Sing. Haec Rūpēs. Gen. huius rūpis. Dat. huic rūpī.
E.
Acc. hanc rūpem.
G.
Voc. ō rūpēs. Abl. ab hāc rūpe.
F.
Nom. Pl. Hae rūpēs.
G.
Gen. hārum rūpum.
E.
Errāstī, Gabriēl, corrige errātum.
G.
Gen. hārum rūpium.
E.
Dat. hīs rūpibus. Acc. hās rūpēs.
G.
Voc. ō rūpēs. Ablat. ab hīs rūpibus.
E.
Verte Anglicē.
G.
Rūpēs, rūpis, g. f. A rock.
E.
Pōne in ōrātiōne.
F.
Nōn est in librō nostrō.
E.
Sed praeceptor docuit.
F.
Alta rūpēs, A high rock.
E.
Mōre patriō dīcis, aspera fortiter, high.
F.
An high rock.
E.
Nom. Sing. Haec Messis.
G.
Gen. huius messis.
E.
Dat. huic messī, etc. usque ad fīnem huius nōminis; deinde sīc pergunt colloquī.
E. (G?)
Ambō errāstis.
F.
Errāvī, fateor.
G.
Ego quoque: sed uter erit victus?
E.
Praeceptor iūdicābit.
F.
Aequum dīcis.
E.
Vultisne dicāmus iterum, ad memoriam cōnfirmandam?
F.
Quidnī?
G.
Quid sī praeceptor interveniat?
E.
Quid tum? laudābit nōs ōre plēnō.
G.
Sed mūtandus est ōrdō.
E.
Nōn est dubium; incipe, Francisce.
F.
Tertiae Dēclīnātiōnis nōminā, etc.