Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Undesexagesimum
Persōnae:
A., B.
A., B.
A.
Ubī nunc est pater tuus?
B.
Putō eum esse Lugdūnī.
A.
Quid illīc agit?
B.
Negōtiātur.
A.
Ex quō tempore?
B.
Ab ipsō initiō mercātus.
A.
Valdē mīror quī audeat illīc commorārī tot diēs, cum pestilentia tanta sit
per tōtam urbem.
B.
Nōn est adeō mīrandum.
A.
Itane tibi vidētur?
B.
Ita profectō: fuit enim aliās in maiōre perīculō: sed Dominus Deus semper
eum cūstōdīvit.
A.
Crēdō equidem, et adhūc cūstōdiet. Sed quandō est reversūrus?
B.
Nesciō; in hōrās exspectāmus.
A.
Redūcat illum Deus.
B.
Ita precor.