Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Undeseptuagesimum
Persōnae:
A., B.
A., B.
A.
Vīsne repetāmus ūnā?
B.
Quidnam?
A.
Id quod nōbīs praescrīptum est.
B.
Equidem volō: sed quō genere repetendī ūtēmur?
A.
Audiāmus nōs vicissim.
B.
Sīc praeceptor nōs monet saepe.
A.
Rēctē monet; sed male pārēmus.
B.
Uter incipiet?
A.
Ego, sī ita tibi placet.
B.
Maximē placet; incipe igitur.
A.
Secundae dēclīnātiōnis nōmina hīs exemplīs Latīnē dēclīnantur,
Magister, Puer, Dominus, Lanius, Antōnius, Rēgnum.
B.
Quae sunt hodiē dēclīnanda?
A.
Hesternum quidem est Lanius, hodiernum vērō Antōnius.
B.
Cūr nōs id repetimus quotīdiē, quod prīdiē reddidimus?
A.
Quia sīc praeceptor iubet.
B.
Id satis sciō: sed cūr iubet?
A.
Ad cōnfirmandam memoriam.
B.
Age, dēclīnā Lanius.
A.
Nom. Sing. Hic Lanius. Gen. huius laniī, etc. ad fīnem usque.
B.
Verte Anglicē.
A.
Lanius, laniī, g. m. A Butcher.
B.
Dēclīnā Antōnius.
A.
Nōm. Sing. Hic Antōnius. Gen. huius Antōniī. Dat. huic Antōniō, etc. ad fīnem usque.
B.
Verte Anglicē.
A.
Antōnius, Antōniī, g. m. est nōmen virī, It is the proper name of a man, Anglicē Antony.
B.
Cūr dīcis nōmen virī? tū nōndum es vir.
A.
Fateor; sed sunt aliī Antōniī, quī virī sunt.
B.
Utinam aliquandō vir ēvādās.
A.
Ēvādam, Deō iuvante.
B.
Attende nunc, ut vicissim audiās mē.
A.
Isthic sum, dīc audācter.
B.
Secundae dēclīnātiōnis nōmina.
A.
Dēsine; Praeceptor adest.
B.
Audiō tussientem; dēsināmus, nē putet nōs garrīre.