Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Tricesimum Tertium
Persōnae:
Sordelēs, Mānāssēs
Sordelēs, Mānāssēs
Sordelēs
Ēmistīne scalpellum, ut nūper volēbās?
Mānāssēs
Nōn ēmī.
Sordelēs
Quid obstitit? dīxerās enim mihi ēmptūrum tē hodiē.
Mānāssēs
Dīxeram quidem; sed mihi posteā in mentem vēnit, praestāre ut exspectem mercātum proximē futūrum in hāc ipsā
urbe.
Sordelēs
Quid faciēs lucrī?
Mānāssēs
Et minōris emam, et meliōris notae: nempe ex Germāniae officīnīs.
Sordelēs
Quis tibi istud cōnsilium dedit?
Mānāssēs
Hierōnymus noster.
Sordelēs
Bene fēcit. Dēbēmus enim amīcīs bonum cōnsilium semper dare.
Mānāssēs
Tantumne igitur amīcīs?
Sordelēs
Īmō et inimīcīs, fateor; quia sīc iubet Chrīstus praeceptor noster optimus.
Mānāssēs
Utinam doctrīnam eius bene īnfīxam memoriae cōnservēmus, eamque perpetuō sequāmur.
Sordelēs
Faxit ille Spīritus bonus, cuius ūnīus īnstīnctū animī nostrī ad bene agendum accenduntur.
Mānāssēs
Bene precārīs.