Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Tricesimum Sextum
Persōnae:
Grānātus, Forestus
Grānātus, Forestus
Grānātus
Vīsne mihi commodāre tuum Terentium?
Forestus
Volō equidem, modo illum repetās ā Conrādō, cui ūtendum dedī.
Grānātus
Quō signō vīs repetam?
Forestus
Nempe hōc, quod eius habeō Epistolās.
Grānātus
Id mihi satis est.
Forestus
Sed quandō reddēs?
Grānātus
Cum dēscrīpserō contextum in trēs aut quātuor praelēctiōnēs.
Forestus
Mātūrā igitur, nē meō studiō incommodēs.
Grānātus
Mātūrābō.
Forestus
Sed, heus tū, cavē maculēs; aliōquīn aegrē commodābō posthāc.
Grānātus
Nempe indignus essem beneficiō.