Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Tricesimum Quintum
Persōnae:
Simeōn, Haggaeus
Simeōn, Haggaeus
Simeōn
Commodā mihi Virgilium tuum in duōs diēs, sī nūllō incommodō tuō id fierī potest.
Haggaeus
Profectō nōn possum.
Simeōn
Cūr nōn?
Haggaeus
Quia Gerardus, quī hīs diēbus ā mē commodātō accēperat, pignorī apposuit.
Simeōn
Ain’ tū? pignorī?
Haggaeus
Sīc est, ut dīcō.
Simeōn
Quantī oppignōrāvit?
Haggaeus
Tribus (ut ait) assibus.
Simeōn
Ō hominem ingrātum!
Haggaeus
Tantumne ingrātum?
Simeōn
Īmō vērō ingrātum et malum. Sed nunquid ille rem tuam oppignorāre potuit, tē incōnsultō?
Haggaeus
Potuit, ut factum vidēs.
Simeōn
Nōn tamen dēbuit.
Haggaeus
Rem acū tetigistī: sed quid facerem?
Simeōn
Rogās? dēfer eum ad praeceptōrem.
Haggaeus
Mālō istam patī iniūriam, quam committere ut miser vāpulet.
Simeōn
Bene facis, dummodo tuum reddat.
Haggaeus
Reddet, spērō.
Simeōn
Unde redderet?
Haggaeus
Ait sē brevī acceptūrum ā patre pecūniam.
Simeōn
Quid sī tē fallit?
Haggaeus
Fierī potest: sed tamen aliquot diēs exspectābō quid posteā sit futūrum; deinde cōnsilium capiam.
Simeōn
Cōnsiliō rēctō nihil est tūtius.
Haggaeus
Meministī probē; sīc enim praeceptor dictitāvit nōbīs: sed nunquid vīs aliud?
Simeōn
Ut bene tibi sit.
Haggaeus
Et tibi optimē.