Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Tricesimum Quartum
Persōnae:
Campānus, Languīnus
Campānus, Languīnus
Campānus
Habēsne multōs librōs?
Languīnus
Nōn admodum.
Campānus
Sed quōs habēs?
Languīnus
Rudīmenta Grammaticae, Colloquia Scholastica, Terentium, Epistolās
Cicerōnis cum Gallicā interpretātiōne, Catōnem, Dictiōnārium, Testāmentum
Anglicum, Psalmōs cum Catēchismō, praetereā librum chartāceum ad
scrībendum dictāta praeceptōris. Tū vērō quōs habēs?
Campānus
Omnēs habeō quōs ēnumerāstī, praeter Catōnem, Terentium, et Cicerōnis
Epistolās. Cūr enim librōs habērem, quī nōn praeleguntur in classe nostrā?
Languīnus
At ego, dum sumus ōtiōsī, lēgō interdum illōs; ut semper aliquid addiscam
nōvī, praesertim in linguā Latīnā, et honestīs mōribus.
Campānus
Prūdenter facis, mī Languīne. Ō mē miserum, quī nunquam didicī quid sit
studiōsum esse!
Languīnus
Disce igitur. ‘Praestat’ enim ‘sērō quam nunquam discere’.