Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Sexagesimum Tertium

Persōnae:
Mārcus, Aarōn
Mārcus
Miseret mē tuī.
Aarōn
Quid ita?
Mārcus
Quod pennā tuā tam miserē abūtāris.
Aarōn
Quōmodo abūtor?
Mārcus
Quia pessimē tractās eam in acuendō.
Aarōn
Nōn est culpa mea, nē quid errēs.
Mārcus
Cuius igitur?
Aarōn
Scalpellī meī, cuius aciēs obtūsa est.
Mārcus
Scalpellum in culpā nōn est, sed tū ipse.
Aarōn
Cūr istud dīcis?
Mārcus
Quia dēbuistī vel scalpellum tuum acuere, vel aliud alicunde rogāre commodātō, saltem ad praesēns negōtium.
Aarōn
Nōn audeō petere.
Mārcus
Quid timēs?
Aarōn
Nē mihi dēnegētur.
Mārcus
Ecce tibi meum.
Aarōn
Grātiās agō.
Mārcus
Ūtere quantum volēs, sed rēctē.
Aarōn
Sciēns nōn abūtar.
Mārcus
Nec sīs posthāc tam verēcundus in petendō.
Aarōn
Sīc est ingenium meum; soleō libentius dare quam petere.
Mārcus
Utinam multī essent tuī similēs. Sed tamen ‘quī libenter dat beneficium, is petere quoque līberē potest’. Sed ego tē nimis dētineō; perfice quod coeperās.