Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Sexagesimum Septimum
Persōnae:
Ligōrius, Sarasīnus
Ligōrius, Sarasīnus
Ligōrius
Fēcistīne officium tuum?
Sarasīnus
Quā in rē?
Ligōrius
In repetendā praelēctiōne.
Sarasīnus
Nihil adhūc repetīvī.
Ligōrius
Quid causae fuit?
Sarasīnus
Exspectābam dum redīret compār meus.
Ligōrius
Quō ille īvit?
Sarasīnus
Domum.
Ligōrius
Quid eō?
Sarasīnus
Petītum merendam.
Ligōrius
Quid sī redībit sērius?
Sarasīnus
Nesciō; fierī potest.
Ligōrius
Vīs intereā mēcum repetere?
Sarasīnus
Equidem nōn recūsō.
Ligōrius
Sēcēdāmus igitur, nē quis molestus sit nōbīs.
Sarasīnus
Profectō bene monēs; nēmō studēre potest in tantō ambulātōrum strepitū et clāmōre.
Ligōrius
Aspice illīc locum remōtissimum, ubi nūllī sunt ambulantēs.
Sarasīnus
Eāmus illūc.