Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Sexagesimum Quintum

Persōnae:
Sulpitius, Rogerus
Sulpitius
Cūr hodiē māne abfuistī?
Rogerus
Occupātus eram.
Sulpitius
In quō negōtiō?
Rogerus
In scrībendīs ad mātrem līterīs.
Sulpitius
Quid opus erat illī scrībere?
Rogerus
Quia ad mē scrīpserat.
Sulpitius
Ergō rescrīpsistī.
Rogerus
Propriē loqueris.
Sulpitius
Unde tibi mīserat līterās?
Rogerus
Rūre; nempe ex vīllā nostrā.
Sulpitius
Quandō rūs profecta est?
Rogerus
Superiōribus diēbus.
Sulpitius
Quid agit rūrī?
Rogerus
Cūrat nostra negōtia rūstica.
Sulpitius
Quid potissimum?
Rogerus
Praeparat ea quae sunt opus ad proximam vīndēmiam.
Sulpitius
Prūdenter agit.
Rogerus
Unde istud probārēs?
Sulpitius
Nam ‘omnibus in rēbus adhibenda est praeparātiō dīligēns’.
Rogerus
Quis tē istud docuit?
Sulpitius
Quīdam paedagōgus dictāvit ē Cicerōne.
Rogerus
Quā occāsiōne?
Sulpitius
Cum admonēret, ut mē dīligenter parārem ad reddendam hebdomadam posterō diē.
Rogerus
Profectō rēctē monēbat.
5 Sulpitius
Sed ad prōpositum revertāmur. Nōn habētis villicum, quī cūret rūrī negōtia vestra?
Rogerus
Īmō et villicum habēmus, et famulōs, et ancillās.
Sulpitius
Quid opus est illīc tuae mātris opera?
Rogerus
Quia melius nōvit prōvidēre rēbus omnibus, quam istī imperītī rūsticolae.
Sulpitius
Nihilne amplius?
Rogerus
Sine mē fīnīre prōpositum.
Sulpitius
Putābam tē absolvisse; perge.
Rogerus
Etiam (ut ex patre audīvī) ‘Praecipua cūra dominī requīritur in rē familiārī administrandā’.
Sulpitius
Ergō pater tuus nunc potius dēbēret ad vīllam esse.
Rogerus
Nōn potest.
Sulpitius
Quid prohibet?
Rogerus
Quia tōtus est in arte suā occupātus.
Sulpitius
Maiōrem, ut opīnor, ex eā rē frūctum percipit.
Rogerus
Quis dubitet?
Sulpitius
Indē igitur fit, ut relinquat uxōrī omnem cūram reī domesticae.
Rogerus
Omnīnō sīc est.
Sulpitius
Sed māter quandō est reversūra?
Rogerus
Vix ante perfectam vīndēmiam.
Sulpitius
Quid tū? nōn ībis vīndēmiātum?
Rogerus
Ā mātre (ut spērō) brevī accesar. Sed, quaesō tē, quid cōgitāmus? iam omnēs in audītōrium currunt.
Sulpitius
Bene rēs habet; currāmus et nōs, nē postrēmī sīmus.