Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Sexagesimum
Persōnae:
Elizius, Delphīnus
Elizius, Delphīnus
Elizius
Quā dē rē sīc ēlātus es laetitiā?
Delphīnus
Pater meus modo advenit.
Elizius
Quid mea refert?
Delphīnus
Īmō plūrimum; quia nōbīs impretrāvit lūdendī veniam.
Elizius
Ain’ tū?
Delphīnus
Vidē puerōs iam lūdentēs in āreā.
Elizius
Lūdant sānē aliī: ego studēre mālim quam lūdere.
Delphīnus
Nec minus ego, sed in tempore: nam (ut est in prōverbiō) ‘Omnia tempus habent’. Unde et nōs rēctē monet Catō
noster:
‘Interpōne tuīs interdum gaudia cūrīs; ’
‘Ut possīs animō quemvīs sufferre labōrem.’
‘Ut possīs animō quemvīs sufferre labōrem.’
Elizius
Vēra sunt quae dīcis, fateor: sed interim omitte mē, ut sēriō studeam.
Delphīnus
Per mē studeās licet; nihil impediō: at ego hāc ūtar occāsiōne.
Elizius
Ūtēre sānē.