Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Septuagesimum Tertium

Persōnae:
L., M.
L.
Cūr tū es ōtiōsus?
M.
Nōn sum omnīnō.
L.
Quid agis igitur?
M.
Cōgitō dē lēctiōne reddendā.
L.
Ego quoque id agō; repetāmus ūnā.
M.
Fīat; sed quam ratiōnem tenēbimus?
L.
Age praeceptōris partēs, ego discipulī.
M.
Valdē placet mihi conditiō.
L.
Sed nē sīs mihi austērior.
M.
Nē timeās, novāstī mē satis.
L.
Novī.
M.
Dēclīnā Legō in modō īnfīnītō.
L.
Īnfīnītī modī tempus praesēns et praeteritum imperfectum, Lēgēre; praeteritum persectum et plūsquam perfectum, Lēgisse.
M.
Perge.
L.
Sine mē paulisper respīrāre, quaesō, praeceptor.
M.
Age, sīnō; satisne respīrāstī?
L.
Satis.
M.
Perge nunc.
L.
Futūrum indēfīnītum, Lēctūrum esse. Gerundia, Legendī, etc. ad fīnem usque.
M.
Gaudeō tē rēctē fēcisse officium.
L.
Ego vērō mihi grātulor. Sed est Deō grātia.
M.
Rēctē dīcis, utinam ex animō.
L.
Ex animō certē.
M.
Bene habet: dēsināmus: sentiō praeceptōris adventum.
L.
Eccum, adest.