Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quintum

Persōnae:
C., D.
C.
Quandō vīs prandēre?
D.
Ego iam prandī.
C.
Quotā hōrā?
D.
Sēsquioctāvā.
C.
Tam māne igitur prandētis?
D.
Sīc ferē solēmus in aestāte: Vōs autem?
C.
Nōn prandēmus ante sēsquidecimam: interdum ab ūndecimā.
D.
Pāpae! cūr nōn citius?
C.
Exspectandus est pater, dum ē cūriā redierit.
D.
Tū igitur nōn potes adesse aulae in cantiōne Psalmōrum.
C.
Rārō admodum; interdum.
D.
Quōmodo excūsāris?
C.
Exēmptus sum illō mūnere.
D.
Quis tē exēmit?
C.
Didascalus, patris meī monitū.
D.
Ergōne omnēs Senātōrum fīliī habent eiusmodī prīvilēgium?
C.
Habent, modo patrēs iubeant.
D.
Nōnne māter posset dare tibi prandium ante reditum patris ē Senātū?
C.
Posset quidem, sed pater vult ā mē exspectārī.
D.
Quamobrem?
C.
Quia sīc illī placet.
D.
Nunc mihi tacendum est: ōs enim mihi occlūsistī.
C.
Cūr tū es tam cūriōsus percontātor?
D.
Puer sum; ‘et puerī semper cupiunt aliquid scīre nōvī’.
C.
Fateor: sed ‘est modus in rēbus’, ut praeceptor nōs saepe docet.
D.
Ergō discēdāmus, ut tē prānsum cōnserās.
C.
Ignōsce, quaesō, sī quā in rē tē offenderim.
D.
Ego abs tē idem petō: ego, inquam, potius, quī tē offendere potuī loquācitāte meā; sed interim nihil malī cōgitāns.