Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quinquagesimum Septimum

Persōnae:
Vincentius, Bonus
Vincentius
Cūr hodiē nōn lūsistī nōbīscum?
Bonus
Nōn erat mihi lūdendī spatium.
Vincentius
Quid habēs negōtiī?
Bonus
Nōn absolveram pēnsum meum.
Vincentius
Quod pēnsum?
Bonus
Dīmidium exemplāris restābat mihi perscrībendum.
Vincentius
Perfēcistīne?
Bonus
Perfēcī.
Vincentius
Laudō tuam dīligentiam: lūdēs aliās ōtiōsē.
Bonus
Cum voluerit Deus.
Vincentius
Rēctē dīcis: nam absque voluntāte eius fierī nihil potest.