Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quinquagesimum Quartum
Persōnae:
Mosēs, Olevītānus
Mosēs, Olevītānus
Mosēs
Iamdūdum taedet mē totiēs repetere lūsūs Scholasticōs.
Olevītānus
Quid faciās igitur?
Mosēs
Eāmus in hortum nostrum.
Olevītānus
Quid agēmus?
Mosēs
Ambulābimus, colloquēmur, Deī beneficia in eius operibus commemorābimus.
Olevītānus
Nihil sānē iūcundius: sed interim petenda est ā praeceptōre venia.
Mosēs
Iam impetrāvī mihi, et item ūnī quem vellem dūcere.
Olevītānus
Bene rēs habet; eāmus, dūcente Deō.
Mosēs
Precor ut nōs cūstōdiat.
Olevītānus
Ego quoque īdem precor tēcum.