Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quinquagesimum
Persōnae:
Discipulus prīmus ex victōribus, Praeceptor, Nōmenclātor
Discipulus prīmus ex victōribus, Praeceptor, Nōmenclātor
Discipulus prīmus ex victōribus
Praeceptor, vīsne dare praemiolum?
Praeceptor
Quamobrem?
Discipulus prīmus ex victōribus
Victōriae causā.
Praeceptor
Ubī sunt comparēs tuī?
Discipulus prīmus ex victōribus
Adsunt Hugo et Audāx.
Praeceptor
Heus, Nōmenclātor, suntne hī victōrēs hāc hebdomade?
Nōmenclātor
Habent nōtās omnium paucissimās.
Praeceptor
Ergō sunt victōrēs; quid aliud ex tē quaerō? Vōs igitur quod praemium petitis?
Discipulus prīmus ex victōribus
Quod tibi placuerit.
Praeceptor
Quō tandem iūre dēbeō?
Discipulus prīmus ex victōribus
Ex prōmissō.
Praeceptor
Aequum dīcitis. ‘Quicquid’ enim ‘rēctē prōmissum est, praestārī dēbet’.
Discipulus prīmus ex victōribus
Sīc ex tē didicimus.
Praeceptor
Ecce vōbīs pennae singulae ad scrībendum: ac nē putētis vulgārēs esse, ex eārum sunt genere quae vulgō
Hollandīnae appellantur.
Discipulus prīmus ex victōribus
Grātiās agimus, praeceptor.
Praeceptor
Quīn potius agite Deō omnium bonōrum auctōrī, quī dat studiīs vestrīs successūs prōsperōs: vōs autem in
līterārum studiō pergite dīligenter.
Discipulus prīmus ex victōribus
Dabimus operam, quantum iuvābit ille Pater optimus.
Praeceptor
Sine eius ope vāna sunt nostra omnia.