Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quartum

Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister
Esne parātus ad reddendum studiī tuī ratiōnem?
Discipulus
Parātus, ut mihi videor.
Magister
Redde igitur, et ēstō praesentī animō.
Discipulus
Hōc mātūtīnō tempore prīmum prōnūnciāvimus carmen ex Catōne: deinde eius interpretātiōnem Latīnē et Anglicē reddidimus: postrēmō bīnī tractāvimus singulās partēs ōrātiōnis, cum attribūtīs et significātiōne.
Magister
Rēctēne fēcistī officium tuum?
Discipulus
Putō mē satisfēcisse praeceptōrī magnā ex parte.
Magister
Vidē nē mentiāris: nam ego illum percontābor.
Discipulus
Ut volēs, praeceptor; nihil hāc in rē metuō.
Magister
Age, pergāmus. Merīdiē quid habētis reddere?
Discipulus
Habēmus dēclīnāre verbum Possum, Latīnē et Anglicē.
Magister
Nihil praetereā?
Discipulus
Nihil.
Magister
Ego tē istud aliās docuī: nōnne tenēs memoriā?
Discipulus
Nōn ausim affirmāre, dōnec tentāverō.
Magister
Dēclīnā in prīmās persōnās: caetera tibi erunt facillima.
Discipulus
Indicātīvus, Possum, I can; poteram, I was able; potuī, I have been able; potueram, I had been able; poterō, I shall be able.
Imperātīvus deest. Optātīvus, Utinam possim, God grant I can; utinam possem, would to God I could; utinam potuerim, God grant I have been able; utinam potuissem, would to God I had been able.
Subiūnctīvus, Ut possim, that I may; ut possem, that I might; quamvīs potuerim, although I have been able; quamvīs potuissem, although I had been able; cum potuerō, when I shall be able.
Magister
Dēclīnā tōtum Īnfīnītīvum.
Discipulus
Īnfīnītīvī modī praesēns et praeteritum-imperfectum, Posse, to may or can; praeteritum-perfectum et plūsquam-perfectum, potuisse, to have or had been able. Caetera dēsunt.
Magister
Cūr hoc verbum Possum caret futūrō īnfīnītō? cūr item participiō in rūs?
Discipulus
Quia nōn habet supīnum.
Magister
Quid tum?
Discipulus
Illae enim vōcēs ā supīnō fōrmārī solent.
Magister
Dā exemplum in aliquō verbō integrō.
Discipulus
Ut ā supīnō Lēctū fit Lēctūrus, et ā Lēctūrus fit Lēctūrum esse.
Magister
Rēctē sānē. Sed cūr praetermīsistī participium praesēns ā verbō Possum, cum sit in ūsū Potēns potentis?
Discipulus
Quia (ut saepe nōs docuistī) Potēns nōn est participium, licet ā Possum veniat.
Magister
Quid ergō est?
Discipulus
Nōmen adiectīvum.
Magister
Probe meministī: utinam sīc pergās semper.
Discipulus
Spērō indiēs meliōra per Deī grātiam.
Magister
Ego quoque idem tēcum spērō. Nunc restat, ut dicās Praeteritum cum prōle.
Discipulus
Potuī, potueram, potuerim, potuerō, potuissem, potuisse.
Magister
Dīc terminātiōnēs.
Discipulus
Ī, ram, rim, rō, sem, se.
Magister
Dīc significātiōnēs.
Discipulus
Possum, I am able; posse, to be able.
Magister
Haec hāctenus: ecce, ecce, vocāmur ad prandium.