Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quadragesimum Tertium
Persōnae:
Pasquētus, Cūstōs
Pasquētus, Cūstōs
Pasquētus
Dā mihi duōs assēs mūtuō.
Cūstōs
Nunc mihi nōn est prōmptum dare.
Pasquētus
Quid obstat? nam sciō tē hīs diēbus accēpisse pecūniam.
Cūstōs
Accēpī quidem; sed emendī sunt librī, et alia mihi necessāria.
Pasquētus
Nōlō tuum commodum remorārī.
Cūstōs
Ubī ēmerō quae mihi sunt opus, sī quid supersit, faciam tē libenter participem.
Pasquētus
Intereā igitur spērāns exspectābō: sed quid sī nihil tibi superfuerit?
Cūstōs
Statim dīcam tibi nē frūstrā diūtius exspectēs.
Pasquētus
Quandō emēs ea quae dēcrēvistī?
Cūstōs
Crās, (ut spērō) aut ad summum perendiē.
Pasquētus
Bene habet, tempus est brevissimum.