Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Quadragesimum Quintum

Persōnae:
Columbānus, Fontānus
Columbānus
Satisne ūsus es scalpellō meō?
Fontānus
Satis.
Columbānus
Redde igitur.
Fontānus
Accipe: agō tibi grātiās.
Columbānus
Nihil est quod agās.
Fontānus
Sed ignōsce, quod nōn ultrō et citius reddiderim.
Columbanus
Eā dē rē nihil sum offēnsus: nōn enim dēbēmus offendī, nisi cum Deum offendī vidēmus.
Fontānus
Rēctē sentīs.