Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Primum
Persōnae:
Bernardus, Claudius
Bernardus, Claudius
Bernardus
Salvē, Claudī.
Claudius
Tū quoque salvus sīs, Bernarde.
Bernardus
Lūdāmus paulisper.
Claudius
Quid ais, ineptule? Vix scholam ingressus es; et iam dē lūdō loqueris?
Bernardus
Nē īrāscāris, quaesō.
Claudius
Nōn īrāscor.
Bernardus
Quid ergō sīc exclāmās?
Claudius
Accūsō tuam stultitiam.
Bernardus
Nōn licet igitur lūdere?
Claudius
Īmō licet; at cum tempus est.
Bernardus
Vah! tū nimium sapis.
Claudius
Utinam tantum saperem satis: sed mitte mē, quaesō, ut repetam quae mox
reddenda erunt praeceptōrī.
Bernardus
‘Aequum’ dīcis: volō ego quoque tēcum repetere, sī tibi placet.
Claudius
Eho! quid hoc est? quid sibi vult ista tam subita mūtātiō? nōnne tū modo
loquēbāris dē lūsū?
Bernardus
Loquēbar quidem, sed nōn sēriō.
Claudius
Cūr simulābās?
Bernardus
Ut paucīs tēcum fābulārer.
Claudius
Quid illud prōdest?
Bernardus
Etiam rogās? nunquam audīvistī ex praeceptōre?
Claudius
Nunc mihi nōn occurrit: quid, inquam, prōdest cōnfābulārī?
Bernardus
Ad nōs in Latīnā linguā exercendōs.
Claudius
Profectō rēctē putās, et ego tē nunc magis amō.
Bernardus
Habeō tibi grātiam: age, repetāmus praelēctiōnem; nam brevī praeceptor
aderit.