Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Nonum
Persōnae:
Conradus, Daniēl
Conradus, Daniēl
Conradus
Repetāmus nōmina quotīdiāna, ut certius reddāmus ea praeceptōrī.
Daniēl
Bene monēs; praeītō mihi hesterna.
Conradus
Dīc Latīnē, An eye.
Daniēl
Oculus.
Conradus
The right eye.
Daniēl
Oculus dexter.
Conradus
The left eye.
Daniēl
Oculus sinister.
Conradus
Both the eyes.
Daniēl
Ambō oculī.
Conradus
Probe tenēs.
Daniēl
Nunc audī an rēctē sōlus dīcam.
Conradus
Age, audiō.
Daniēl
An eye.
Conradus
Dēbēs ēnumerāre in digitīs, ut docet praeceptor.
Daniēl
Quid prōdest istud?
Conradus
Ad memoriam iuvandam.
Daniēl
Quid hoc sibi vult?
Conradus
Nōn audīstī multotiēs?
Daniēl
Ego sum oblīviōsus: quid agerem?
Conradus
Estō dīligentior ad eā retinenda quae percēperis.
Daniēl
Quod mē fidēliter monēs, pergrātum facis.
Conradus
Age, ad rem redī.
Daniēl
An eye, Oculus. The right eye, Oculus dexter. The left eye, Oculus sinister.
Both the eyes, Ambō oculī.
Conradus
Quam rēctē omnia dīxistī!
Daniēl
Repetāmus etiam hodierna.
Conradus
Placet: at tū vicissim praeītō mihi.
Daniēl
A hand.
Conradus
Manus.
Daniēl
The right hand.
Conradus
Manus dextra.
Daniēl
The left hand.
Conradus
Manus sinistra.
Daniēl
Both the hands.
Conradus
Ambae manūs.
Daniēl
Restat, ut sōlus dicās.
Conradus
A hand, Manus.
The right hand, Manus dextra.
The left hand, Manus sinistra.
Both the hands, Ambae manus.
Daniēl
Ō sī tam bene dīcerēmus cōram praeceptōre.
Conradus
Quid obstat?
Daniēl
Quia timēmus.
Conradus
Et tamen errāta nostra satis hūmāniter corrigit.
Daniēl
Nesciō quid hoc sibi velit: Ego semper sum timidus in prīncipiō.
Conradus
Istud est quōdammodo nātūrāle omnibus, ut audīvimus ex praeceptōre.
Daniēl
Nunc repetendum esset Latīnē et Anglicē; sed praeceptōrem venientem videō
Conradus
Ingrediāmur.