Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Duodeseptuagesimum
Persōnae:
D., E.
D., E.
D.
Quō properās?
E.
Eō coenātum; quid tū?
D.
Iam coēnāvī.
E.
Quotā hōrā?
D.
Quīntā, ut ferē solēmus.
E.
Quid nunc agēs?
D.
Repetam aliquid eōrum quae reddere habēmus crāstinō diē.
E.
Ego didicī ex paedagōgō meō, Nōn esse tam cito ā cibō studendum.
D.
Istud ego quoque didicī; sed volō nunc ēdiscere.
E.
Quid ergō faciēs?
D.
Ego, quasi animī causā, praelēctiōnem particulātim aliquotiēs legam et
perlegam.
E.
Quid tum?
D.
Ita paulātim fīet, ut sine cūrā, sine taediō, sine molestiā, bonam partem
praelēctiōnis ēdiscam.
E.
Ista nōn satis intelligō, et certē vidēris mihi suprā aetātem sapere.
D.
Nōn est rēs adeō difficilis, quīn tē docēre possem, nisi ad coenam
properārēs.
E.
Dē coenā in tempore admonēs: ego igitur eius causā mē domum recipiō. Valē.
D.
Dūcat tē Deus, et redūcat.