Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Duodequinquagesimum

Persōnae:
I., T.
I.
Ōrō tē, dā mihi ex pāne tuō.
T.
Mihi nōn habeō nimis; tamen volō tibi impertīre: accipe.
I.
Grātiās agō tibi.
T.
Nōn est quod agās ob rem tantulam. Sed dīc, quaesō, cūr nōn attulistī?
I.
Quia nēmō erat domī nostrae quī mihi daret.
T.
Tū vērō cūr nōn accipis?
I.
Nōn audeō, nisi det māter.
T.
Bene facis: sed audī bonum cōnsilium.
I.
Auscultō, ut audiam: dīc, quaesō.
T.
Cum, prandiō fīnītō, tollantur mēnsae reliquiae, petītō merendam tuam, eamque in pēram statim reconditō: ita fīet, ut nunquam inānis veniās.
I.
Dē ientāculō autem quid suādēs?
T.
Ut petās in exitū coenae; et idem faciās quod dīxī tibi dē merendā.
I.
Nunquam vīdī melius cōnsilium darī.
T.
Fac igitur ut meminerīs: cum volēs, ūtere.
I.
Ego vērō ūtar quotiēs opus erit.