Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Duodequadragesimum
Persōnae:
Edvardus, Baldus
Edvardus, Baldus
Edvardus
Nōnne hic liber est tuus?
Baldus
Ostende mihi: agnōscō meum, ubi invēnistī?
Edvardus
In audītōriō nostrō.
Baldus
Agō tibi grātiās, quod eum collēgeris.
Edvardus
Atquī nunc notandus essēs, sī summō iūre vellem tēcum agere.
Baldus
Quid ita?
Edvardus
Nescīs lēgēs nostrās Scholasticās?
Baldus
‘Ipsae etiam lēgēs cupiunt ut iūre regantur’.
Edvardus
Quō iūre reguntur lēgēs nostrae?
Baldus
Aequitāte, et praeceptōris arbitriō, nempe quī nōbīs eās prīvātim condiderit: praetereā, nōn solet tam
sevērus esse in eō quod vel negligentiā vel oblīviōne peccātum est.
Edvardus
Sīc saepe expertus sum. Sed quōquō modō peccāveris, dīcenda erit causa cōram observātōre.
Baldus
Nōn timeō causam dīcere, ubi nihil est perīculī.
Edvardus
Taceō.
Baldus
Sed, quaesō, quid opus est ut id sciat observātor? hīc enim Deus nihil offēnsus est.
Edvardus
Age, cēlābō.
Baldus
Bene faciēs.
Edvardus
Sed, heus! mementō pār parī referre, sī forte mihi acciderit aliquod dēlictum eiusmodī.
Baldus
Aequum et bonum dīcis: meminerō.