Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Duodecimum
Persōnae:
Gentīlis, Isaacus
Gentīlis, Isaacus
Gentīlis
Tenēsne memoriā praelēctiōnem?
Isaacus
Propemodum.
Gentīlis
Vīsne repetāmus ūnā?
Isaacus
Maximē velim.
Gentīlis
Incipe igitur.
Isaacus
Faciam libenter: sed tū attentē audī, ut mē corrigās, sī quid errāverō.
Gentīlis
Agedum.
Isaacus
‘Fac sūmptum properē.’
Gentīlis
Errāstī: incipiendum fuit ab hesternā.
Isaacus
Bene admonēs: nunc incipiāmus. ‘Īrātus dē rē incertā contendere nōlī: Impedit īra.’
Gentīlis
Peccās accentū ‘īra’.
Isaacus
‘Impedit ita animum nē’.
Gentīlis
Distingue post ‘animum’.
Isaacus
‘Impedit īra animum, nē possit cernere vērum. Fac sūmptum properē, cum rēs dēsīderat ipsa: Dandum etenim.’
Gentīlis
Iterum peccās accentū: Repete.
Isaacus
‘Dandum etenim est aliquid, cum tempus postulat aut rēs.’
Gentīlis
Vidēsne tē errāvisse quater?
Isaacus
Videō.
Gentīlis
Et observāstī locōs?
Isaacus
Observāvī.
Gentīlis
Sīc tibi facilius cavēbis.
Isaacus
Mē miserum! putābam mē rēctē tenēre.
Gentīlis
Sīc mihi quoque solet accidere, quotiēs memoria nōn est bene cōnfirmāta.
Isaacus
Fēlīx quī memoriam bonam habet.
Gentīlis
Magnum Deī beneficium. Sed tempus abit; audī nunc mē.
Isaacus
audiō; prōnūnciā.
Gentīlis
‘Īrātus dē rē incertā contendere nōlī.’
Isaacus
Hem, praeceptor adest; tacē, ut illum salūtēmus.