Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Decimum Tertium
Persōnae:
Clēmēns, Fēlīx
Clēmēns, Fēlīx
Clēmēns
Nihilne est quod reddāmus hodiē praeceptōrī?
Fēlīx
Nihil, nisi dē Grammaticae rudīmentīs.
Clēmēns
Quidnam?
Fēlīx
Īnspice librum tuum, inveniēs notās in quīnque lēctiōnēs, quās praeceptor nōbīs praescrīpsit.
Clēmēns
Quandō istud fuit?
Fēlīx
Diē Veneris, hōrā quārtā.
Clēmēns
At ego tunc nōn interfuī.
Fēlīx
Ergō plāgās meruistī.
Clēmēns
Siccīne iūdicās, sevērē iūdex? occupātus eram domī, nec abieram iniussū praeceptōris.
Fēlīx
Ēsto; sed tamen dēbuistī postrīdiē quaerere quid prīdiē āctum esset.
Clēmēns
Meam culpam cōnfiteor: sed cēdō librum tuum, quaesō, ut videam quid nōbīs reddendum sit.
Fēlīx
Accipe, et eadem opera signātō quae ā praeceptōre nōbīs praescrīpta sunt.
Clēmēns
Faciam dīligenter: neque posthāc (ut spērō) mē accūsābis negligentiae.