Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Decimum Septimum

Persōnae:
Crīspus, Sandrōtus
Crīspus
Iamne tenēs quae reddenda sunt hōrā tertiā?
Sandrōtus
Teneō.
Crīspus
Ego quoque.
Sandrōtus
Ergō cōnfābulēmur paulisper.
Crīspus
Sed sī intervēnerit observātor, putābit nōs garrīre.
Sandrōtus
Quid timēs, ubi nihil timendum est? Sī vēnerit, nōn dēprehendet nōs in ōtiō, aut in rē malā. Audiat, sī velit, nostrum colloquium.
Crīspus
Optimē loqueris: sēcēdāmus aliquō in angulum, nē quis nōs impediat.